Scheda

Data: 10 08 1570

Intestazione: Alberto V di Baviera a Francesco de' Medici

Segnatura: ASF, MP 4281, c. 54

Fonte: Illustrissime et Eccellentissime Princeps Affinis Observandissime, Reddidit nobis Aulicus noster dilectationis Vestrae litteras una cum tabella picta, opera eximii pictoris don Iulii confecta, quae nobis tum ob picturae, tum artis quoque eximiae praestantiam, pergrata fuit, multo vero gratissima, quod a dilectationi [sic] Vestra, quam semper summa animi affectione prosecuti sumus, profecta sit, planeque cognoverimus, nostri apud dilectationem Vestram memoriam non intercidisse, eundemque erga nos animum benevolum semper retinere. Cuius nomine dilectationi Vestrae quas possumus agimus gratias, simulque rogamus, quoniam in iis locis vivit, ubi eximiae artes maxime vigent, ut si quid eiusmodi singulari industria elaboratum, ad manus suas pervenerit, nostri quoque memor esse velit. Quod si vicissim opera nostra dilectationi Vestrae aliqua in re usui esse poterit, enitemur ut intelligat non ingrato prestitisse amicitiae officia. Deus optimus maximus eandem quam foelicissime una cum sui conservet Dilectationis Vestrae addictissimus Albertus dux Bavariae. Ex arce nostra Dachau X Augusti Anno MDLXX.

Bibliografia: Barocchi-Gaeta BertelĂ  1993, p. 38 numero 35